Immagini del paese
Statistiche
Tot. visite contenuti : 11432215Notizie del giorno
Novena di Natale: Regem venturum Dominum... |
Lunedì 15 Dicembre 2008 00:08 |
Regem venturum Dominum, venite adoremus.
Iucundare filia Sion, et exulta satis filia Ierusalem, ecce Dominus veniet, et erit in die illa lux magna et stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel, quia veniet Propheta magnus et Ipse renovabit Ierusalem. Regem venturum Dominum, venite adoremus.
Ecce veniet Deus, et Homo de domo David sedere in throno et videbitis et gaudebit cor vestrum. Regem venturum Dominum, venite adoremus.
Ecce veniet Dominus protector noster, Sanctus Israël, coronam Regni habens in capite suo et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Regem venturum Dominum, venite adoremus.
Ecce apparebit Dominus, et non mentietur: si moram fecerit, expecta eum quia veniet et non tardabit. Regem venturum Dominum, venite adoremus.
Descendet Dominus sicut pluvia in vellus, orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. Regem venturum Dominum, venite adoremus.
Nascetur nobis parvulus et vocabitur Deus fortis; ipse sedebit super thronum David patris sui et imperabit; cuius potestas super humerum eius. Regem venturum Dominum, venite adoremus.
Betlehem civitas Dei summi, ex te exiet dominator Israel, et egressus eius sicut a principio dierum aeternitatis, et magnificabitur in medio universae terrae, et pax erit in terra nostra dum venerit Regem venturum Dominum, venite adoremus.
|
Ultimo aggiornamento Lunedì 06 Dicembre 2010 14:35 |
bellissimo
Seguo la novena di s.Giuseppe dai tempi della Silvio Pellico